- ZELOTES
- ZELOTEScognomen Simonis Apostoli Lucae c. 6. v. 15. Hunc a voce Hebr. Kanna, et Kannai, quae Zelotem notat, denom inatum vult Seldenus, cui exemplaria N. T. illa favent, in quibus Κανναῖος appellatur, id quod proxime accedit, ut ex Kanna seu Kannai, adiectâ Graecâ terminatione, videatur nomen deductum. Neque proin assentitur Viris doctis, etiam S. Hieronym. ad Matth. c. 10. sequacibus, qui a Cana (quod [Gap desc: Hebrew] Hebr. scribitur) urbe Galilaeae, eum nuncupatum volunt: quae etiam Katana passim Syro, Iosuae, c. 19. v. 28. exaratur. Et quid Zelotae cum urbe illa? Cananaeum autem seu Cananitem, apud Matthaeum et Marcum, reddit Syrus per Canania: Zelotem vero apud D. Lucam per Tanana, quod id est ipsum, uti et Arabs. Idem perperam nimis Ebraicum Matthaei Euangelium habere ait, Simeonem Cananaeum, ac si a terra Canaan nomen deduxisset; nec enim soni nec ipsius rei rationem id omnino ferre: Additqvenon magis videri Thomam et Didymum eosdem esse, quam heic Cannaeum et Zelotem, de Simone dicto. Vide eum de Iure Nat. et Gentium, l. cit. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.